H. gratia dei rex Renaugensi advocato, servientibus ac familię. Quoniam propter dissensionem, quę temporibus patris mei facta est, multa inordinata, iniusta et noxia pene ubique perpetrata sunt, nos, quia deo protegente regnum patrum nostrorum cum pace possidemus, volumus, ut ęcclesię dei, quę nostrę ditioni ac defensioni subiacent, legitima iura sua habeant, et quę per surreptionem utilitati earum contraria facta sunt, corrigantur. Unde precipimus, ut, quicquid in tempore bellorum de monasterio Renaugia nomine beneficiorum distractum et ablatum est, Ottoni abbati et fratribus restituatur, a diebus scilicet Gerungi abbatis usque in diem, quo predictus Otto abbas ipsum locum ex nostra concessione legitime obtinuit. Hoc etiam precipimus, ne advocatus terminos iuris sui transeat nec secundos advocatos habeat, sed placitum suum secundum consuetudinem antiquam loci teneat. Si quis autem huic precepto nostro obtemperare neglexerit, sive liber sive servus, discricti iudicii nostri censuram non evadet.
