H. dei gratia Romanorum imperator augustus H. Radisponensium episcopo gratiam suam et omne bonum ut fideli karissimo. Quod legatos tuos nobiscum tanto tempore retinuimus, nulla alia de causa fecimus, nisi quod nec itineris nostri nec a Roma aliquam certitudinem tibi mandare potuimus. Nunc dilectioni tuę intimare decrevimus episcopos quosdam, videlicet Astensem, Aquensem, Placentinum, inde venisse, non nostra quasi legatione, sed eorum propria voluntate ivisse. Qui tamen verę pacis concordiam inter nos et papam omni dubietate remota retulerunt. Qui etiam nos omnes, Monasteriensem nominatim, Tridentinum, Augustensem, Brixinensem, Constantiensem abbatemque Wltensem, Arnoldum, in adventu eorum benedixerunt, ore et osculo ex eius parte salutaverunt. Aiunt etiam dominum papam numquam aliquem adversarium nostrum, Coloniensem vel Salzburgensem vel Wirzeburgensem vel Halberstatensem vel aliquem inimicum nostrum viva voce vel litteris salutasse. Moguntinum nec ipse nec tota Romana ecclesia aliter quam traditorem dei et domini sui et tocius christianitatis appellant. Quicquid enim Uiennensis Wido, Chǒno contra imperium et nos aliquomodo moliti sunt, detestatur, ita quod fraternitatem et gratiam suam idem Chǒno inde apparet amisisse. Hoc totum promittit non per nuntium sed per se ipsum verum esse probaturum. His aliisque verbis auditis ac pertractatis cognovimus te, ut mandavimus, congruo tempore venire non posse ad nos, quia cum maxima festinatione ad presens ire oportet. Sed tamen, ubicumque erimus, pro te et vice tua erimus, et tu, ubi fueris, pro nobis et in persona nostra sis iuvando et sustinendo ac defendendo honorem nostrum, et specialiter nepotem nostrum Fridericum aliosque fideles nostros, ut bene appareat te esse inimicum inimicorum nostrorum et amicum amicorum nostrorum.
