H. dei gratia Romanorum imperator augustus H. venerabili Radisponensium episcopo gratiam, dilectionem et omne bonum. Gratias agimus patri spirituum, quoniam erga nos et imperii statum salubriter tuę fidei conservasti constantiam, credentes immo luce clarius attendentes, quod neque mors neque vita surripere possint, quam inchoasti et demonstrasti nobis, benivolentiam. Ut autem pię sollicitudinis scrupulum, quo sepissime turbantur corda amicorum absentium, tibi pleniter auferamus, negocium, quod pro communi utilitate totius imperii suscepimus, ad quid perduxerimus, paucis tibi scribere curavimus. Inprimis memorem te esse volumus, qualiter inimicorum nostrorum acephalica presumptio fideles nostros inquietaverit, quod communicantes nobis quasi excommunicatos ex sententia et legatione domini apostolici iudicaverint et maledictionem pro benedictione satis impudenter super innocentes aggregaverint. Nos autem arcum, quem latenter in nos intetenderant, et sagittas, quas exacuerant, propiciante domino declinantes in Italiam transalpinavimus et ibi religiosos episcopos atque abbates, qui videbantur esse columnę matris ecclesię, convocantes de pace et concordia regni et sacerdotii subtilissima inquisitione tractavimus. Demum communicato consilio tres ex illis omnibus eligentes, scilicet Placentinum, Astensem, Aquensem, magni nominis episcopos, ad dominum apostolicum et ad omnem ecclesiam illos misimus proferentes in publicum, quod, si quis personam nostram pulsaret vel pulsare vellet de pace, quam in corpore et sanguine domini nos cum pontifice Romano composuimus et conscripsimus, secundum iudicium legum vel canonum nos porrigere plenariam expurgationem vel, quod absit, si culpabiles inveniremur, omnimodam satisfactionem. Igitur dominus apostolicus unanimes sibi ad hoc coniungens cardinales in testimonium in presentia principis apostolorum Petri negavit, quod Chǒnonem in Coloniam vel Saxoniam miserit; irritum esse iudicavit, si quid in nos maledictionis effuderit. Affirmavit, quia ipse numquam nos excommunicaverit, filio suo, quem consecravit, quem benedixit, quia numquam maledixerit. Damnavit Theodericum, eo quod in regno nostro legatum se eius domini apostolici mentitus fuerit; nichil computavit, quidquid excommunicationis in aliquem fecerit. In presentia cleri et populi testificatus est, quia non precepit vel consensit vel ratum habuit vel habet, quod Uiennensis episcopus excommunicationis gladium super nos erexerit, sed potius, quia sub typo boni zeli peccaverit, veniam postulavit. De litteris bullatis, quas in obprobrium nostrum incusabatur Moguntino, Coloniensi, Salzburgensi et Halberstatensi, inimicis nostris, misisse, deum duxit in testimonium se malum illud numquam commisisse, inter cetera subiungens, quia, quisquis nobis fidelitatem iurando promiserit et werram nobis quovis modo fecerit, pro periuro et sacrilego in membris ecclesię numerandum esse. Nos autem consilium principum nostrorum exequentes, ut omnem ambiguitatem resecaremus et seditionem gravissimam, quę inter Romanos et apostolicum geritur, compesceremus, Romam cum magnifico cleri et populi tripudio intravimus, limina apostolorum visitavimus et, quia domnum apostolicum, qui terrore populi Romani recesserat, non invenimus, omnis illius ecclesię iudicio nos presentavimus. Et, deo gratias, non est inventus, qui clam vel palam nobis notam criminis imponeret, sed vox laudis et lęticię audita est, que nos et imperium nostrum deo et beatis apostolis Petro et Paulo committeret. Postero die capitolium cum universis ordinibus conscendimus et magnificantibus nos magnifica impendimus. Denique cardinales tres, ceterorum legationem agentes, nos adierunt et pacem plenariam eo tenore nobis exhibuerunt, si investituram per virgam et anulum deinceps dare desineremus, quia in eo ecclesię scandalum dixerunt. E contrario nos respondentes regalia nostra cuivis per baculum et anulum concedere iuris nostri esse comprobavimus. Hęc est summa dissensionis, qua concutitur et periclitatur, ut dicunt, ecclesia, et investitura cessante affirmant statum ecclesię redintegrari posse per omnia. Ergo, miles Christi, considera, quod Christus in evangelio liquantes culicem et camelum deglutientes in eiusmodi animadversione reprehendat, et apostolus minus malum tolerandum, ut maius vitetur, factis et dictis ostendat. Hec ideo tuę transmittimus caritati, ut pernoscas nullum periculum excommunicationis inminere nostrę dignitati et ut liberius, quod ratio postulat, obviare possis adversum nos insurgenti fatuorum temeritati. Nuntium tuum ideo tam diu detinuimus, ut per se certum te de his omnibus reddat, utpote qui visu vel auditu rei ordinem perfecte cognosceret. Vale.
