Reverentissimo patri et sanctę Romanę ęcclesię pontifici C. H. dei gratia Romanorum inperator augustus debitam in Christo reverentiam ac fidelem dilectionem. Benedictus per omnia deus, largitor et conservator omnium bonorum, cuius favente misericordia per legatos vestros ubertatem vestre benedictionis accepimus et de incolumitate vestra nobis gratissima et admodum desiderata cum lęticia et exultatione plenitudinem muneris divini cognovimus. Porro cognoscentes labores et erumpnas et miserabilem ęcclesiarum denudationem propter infrenatam hominum temeritatem et inhonestam cupiditatem vehementer doluimus, quoniam quidem nostri officii esse recognoscimus vindicta malefactorum et laude bonorum ęcclesias defensare, adiuvare ac ditare. Proinde monebat nos compati vobis iam gustata dulcedo vestrę paternitatis et nature debitum consanguinitatis. Sedit igitur in deliberatione nostri consilii, omnibus nostris negotiis sepositis, ad videndam et salutandam facięm vestrę sanctitatis festinare et omnes vires Romani inperii vestris et ęcclesię negociis cum omni devotione et humilitate, sicut debemus, prestare et mutuo consilium et auxilium sanctę matris nostrę ęcclesię et vestrę paternitatis, in quibuscumque indigemus, fiducialiter expetere. Mittimus itaque dilectioni vestrę legatos nostros, qui vobis vice nostra ad honorem dei et beatorum apostolorum P. et P. et ad vestrum beneplacitum nostra auctoritate, quecumque possint, expediant et nostro adventui ex vestro consilio et deliberatione preparatione[m] faciant. In quo per dei misericordiam consentiente et idem volente apostolica auctoritate et inperiali dignitate, quicquid residuum est, facile expedietur et omnis querela iudicio et voluntate ęcclesię sopietur. Quoniam enim deus ex una et [e]adem linea carnis et sanguinis principem sacerdocii et inperii populo suo preordinavit, sollicitius nos ambos animadvertere monuit, quatinus et deo et populo salutares simus. Cetera fidei legatorum, qui tam vobis quam nobis domestici sunt et familiares, commisimus. Salutamus omnes, qui vobiscum sunt.
